Oriens Extremus Russiae
Oriens Extremus[1][2] (Russice Дальний Восток, tr. Dal'nij Vostok) Russiae est terra, ad orientem Siberiae sita (sensu latiore historico ut pars orientalissima Siberiae aestimatur). Ad hanc terram regiones pelvium fluviorum in Oceanum Pacificum effundentium atque insulae Sachalina, Curilenses, Praefectoriae, Schantarenses et insula Wrangelii pertinent. Septentrio-oriens extremus Asiae est.[3]
Cum colonizatio Orientis Extremi a Russis saeculo septindecimo incepit, haec terra capitulatim ad Russiam saeculis duodevicesimo et undevicesimo adiuncta est.
Districtus (Circulus) Foederalis Extremorientalis (Russice Дальневосточный федеральный округ, tr. Dal'nevostočnyj federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, anno 2000 formatus, ab anno 2018 11 subiecta Foederationis includit, quae sunt:
- Districtus autonomus Tschucoticus
- Regio Amurensis
- Regio Magadanensis
- Regio Sachalinensis
- Regio autonoma Iudaica
- Res publica Buriatia
- Res publica Sacha (Iacutia)
- Territorium Camtschaticum
- Territorium Fortunianum (Chabarovskense)
- Territorium Maritimum (Primorskense)
- Territorium Transbaicalicum
Districtus Foederalis Extremorientalis aream 6 169 329 km2 (40,6 % territorii Russiae) et 6 165 milia incolarum (4,2 % populationis Russiae) habet.
Notae
- ↑ 'Дальний Восток Oriens Extremus' (Lexicon Russico-Latinum Michaelis Poliachev)
- ↑ 'Флора Сибири И Дальняго Востока ... Flora Siberiae Et Orientis Extremi' (liber in Libris Googles)
- ↑ Дальний Восток России=Oriens Extremus Russiae (pagina Encyclopaediae "Вокруг света")
Nexus interni
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Orientem Extremum Russiae spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 65°30′0″N 147°24′0″E • Thesaurus Getty |