Deditio
Deditio (-onis, f.) in re militari est idem ac traditio, subjectio, vel actus dedendi, quod est in potestatem et arbitrium alterius subicere, tradere, ut cum victi se dant victoribus.
Antiquitate
[recensere | fontem recensere]Exemplum deditionis apud Romanos antiquos nobis tradit Livius.[1]
Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit: "Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino ut vos populumque Collatinum dederetis?"—"Sumus."—"Estne populus Collatinus in sua potestate?"—"Est."—"Deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani dicionem?"—"Dedimus."—"At ego recipio."
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ab Urbe condita libri I, 38. Narratio est de Collatia, urbe Sabina, Sabinisque quos Tarquinius vicit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Chemain, Jean-François 2015. "L’évolution de la notion de “ bellum iustum ” à Rome des origines à Saint Augustin", Theses pro gradu doctoratus Historiae Iuris, apud facultatem Andecaviensem, p. 265. [1]
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis