Ammonoidea
Appearance
Haec pagina de molluscis narrat. Si cornu ammonis structura cerebralis quaeris, vide hippocampus (cerebrum).
Subdivisiones: Ordines
Ammonoidea sunt subclassis Molluscorum exstinctorum classis Cephalopodorum quae a periodo Devonio inferiori usque in Cretaceum, videlicet ab annorum circiter 400 milies milium ad 66 milies milium a.p. vixerunt.
Nomen huius subclassis e locutione Latina classica et recentiori deducitur. Plinius maior enim in Naturalis historia sua, ad Ammonem deum Aegyptium alludens, fossile Aethiopicum huius classis "Hammonis cornu" nuncupavit.[1] Id nomen pluralizatum, Ammonis cornua, a naturalistis ante-Linnaeanis adhiberi solebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plinius, Naturalis historia 37.167
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Opera antiquiora
- Carolus Nicolaus Lang, Historia lapidum figuratorum Helvetiae (1708) (pp. 90-101 apud Google Books)
- Eruditio
- Tingting Yu et al., "An ammonite trapped in Burmese amber" in PNAS (4 Iunii 2019)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ammonoidea spectant. |
Vide "Ammonoidea" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |