Lemuralia
Lemuralia (-ium, n.pl) sive Lemuria (-ium, n.pl) erant feriae Romanae antiquae, diebus 9, 11, et 13 Maii celebratae, in quo lemures, mortuorum spiritus, liberi per terram errantes propitiandi sunt.
De ritu ab Ovidio descripto
[recensere | fontem recensere]Ovidius hanc feriam describit apud Fastos (5.419–492), secundum quem paterfamilias hoc ritu lemures placare debuit:
- Surgit, aut nudis pedibus, aut calceamentis sine vinculis indutus. (432)
- Gestum manu sua facit, medium digitum cum pollice iungens (433)
- Tacet (434)
- Manus aqua ex fonte purgat (435)
- Se vertens, nigras fabas accipit rursumque iacit, ita novies non respiciens haec verba dicit: "Haec ego mitto, his redimo meque meosque fabis!" (436-9)
- Manus denuo lavat (441)
- Cyprea cymbala concrepat (441)
- Novies lemures rogat ut domicilium relinquet, his verbis utens: "Manes exite paterni!" (442–443)
- Respicit, itaque ritus conficitur (444)
Ovidius fert originem huius festi esse necem Remi, unde nomen Lemuria a Remuria (479).
Causa Lemuralium, nuptiae maiae infaustae habebantur (Ovidii proverbium citat: "mense malas Maio nubere volgus ait"), quod fortasse est causa cur tot hodie vellent mense Iunio in matrimonium intrare.
Festa Catholica Romana dedicationis Sanctae Mariae ad Martyres (13 Maii), Omnium Sanctorum (nunc 1 Novembris sed olim 13 Maii), et Omnium Fidelium Defunctorum (2 Novembris) sunt fortasse quasi memoriae Lemuralium Romanorum. Mutatio diei Omnium Sanctorum est fortasse causa Samhain Lemuralium Celticorum.
Feriae Similes
[recensere | fontem recensere]Similes feriae per mundum inveniuntur, et saepe a Latinistis nomine Lemuralia describuntur:
- Samhain apud Celtos
- Halloween apud Americanos
- Dies Mortuorum apud Mexicanos
- Setsubun apud Iaponienses
Fontes
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Bernadette Liou-Gille, "Morts bienveillants des «Parentalia». Morts malveillants des «Lemuria». Interférences entre droit et religion", Revue des Études Anciennes, 2007: 607-620
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia