Iacobus Fridericus Schmidius
Appearance
(Redirectum de Iacobus Fridericus Schmidt)
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Schmidius.
Iacobus Fridericus Schmidius[1] (Theodisce Jacob Friedrich Schmidt), anno 1723 Lipsiae natus et 5 Maii 1786 Petropoli mortuus, fuit cartographus Russicus Theodiscae originis.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]A Gottfriedo Heinsio(ru) invitatus, ab anno 1757 adiunctus departamenti geographici Academiae scientiarum Petropolitanae fuit. Cum Michaele Lomonosov et Gerhardo Friderico Müller ibi laborabat. Ab anno 1765 (cum Lomonosov mortuus esset, Müller abiisset) usque ad annum 1786 Schmidt et Ioannes Trescotius huius departamenti rectores facti sunt. In gymnasio Academiae cartographiam et geodesiam docuit.
Tabulae Schmidii
[recensere | fontem recensere]- Gubernium Archangelopolitanum: Tabula geographica gub. Archangelopolitani in suas provincias divisi
- Gubernium Kioviense: Tabula geographica generalis gub. Kioviensis in X legiones divisi
- Gubernium Mohileviense: Tabula geographica gubernii Mohileviensis in suas provincias divisi; cf. Mohileviensis et Plescoviensis
- Gubernium Novogorodense: Tabula geographica gub. Novogorodensis in suas provincias et circulos divisi, partis meridionalis, partis septentrionalis
- Gubernium Orelense: Mappa gub. Orelensis
- Gubernium Petropolitanum: Mappa gub. Petropolitani continens Ingriam nec non gub. Novogorodensis et Wiburgensis partem (Petropoli 1770)
- Gubernium Pscoviense: Mappa generalis gub. Plescoviensis in quinque provincias divisi; cf. Mohileviensis et Plescoviensis
- Provincia Revalensis: Prov. Revalensis sive Estlandia quatuor diocesibus contenta cum finitimis insulis Dago, Worms, etc. (Petropoli 1770)
- Gubernium Rigense: Tabula geographica gub. Rigensis in suos circulos divisi
- Gubernium Smolenscense: Mappa generalis gub. Smolenscensis in suos circulos divisi
- Gubernium Viburgense: Tabula geographica gub. Wiburgensis in suas provincias divisi
- Crimaea: Crimeae seu Chersonesus Tauricae item Tatariae Nogayae Europaeae tabula geographica ex autographis castrametatorum exercitus Augustissimae Russorum aliisque novissimis concinnata
- Moldavia et Valachia: Principatuum Moldaviae et Walachiae tabula geographica generalis ex autographis castrametatorum Russicorum ad normam novissimarum observationum astronomicarum concinnata nunc infinem in illis regionibus habitarum сonscripta
- Sinus Finnicus: Tabula hydrographica sinus Finnici ex mappis excellentissimorum virorum Nagajev et Lubras ad normam novissimarum observationum astronomicarum concinnata (1777)
- Imperium Russicum: Tabula geographica generalis Imperii Russici ad normam novissimarum observationum astronomicarum concinnata (vel hic), a Schmidio et Trescotio composita, Venetiis iterum edita anno 1782
- Пограничная карта Российской и Турецкой Империи и Польши. Сочинённая по новейшим известиям при Академии Наук Адъюнктом Я. Ф. Шмитом (Petropoli 1769)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic in tabulis nominatus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Гнучева В.Ф. Географический департамент Академии наук XVIII века. Moscuae et Leninopoli, 1946, 442 стр. (Russice)
- Фель С.Е. Картография России XVIII века. Moscuae,1960. 226 стр. (Russice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Schmidio in bibliotheca Научное наследие России" (Russice)
- De Schmidio in encyclopaedia Kolaensi (Russice)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.