Stadium
Stadium (Graece: στάδιον) est locus, quo quaelibet certamina (musica, athletica sive gymnica, equestria, tempore Romano etiam gladiatoria) eduntur. Area certaminum structuris plerumque tecto carentibus circumdatur, a quibus spectatoribus stantibus vel sedentibus ea quae fiunt spectare licet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Stadium initio apud Graecos antiquos mensura longitudinis 600 pedum erat[1], cui pro pedis mensura variis in regionibus diversa inter 165 et 196 m respondent. In Graecia iam tempore geometrico cursus per stadii spatium certamen gratiosum fuisse videtur, Olympiae ab anno 776 a.C.n. attestatus est. Nomen mensurae in locum certaminum transiit.
Stadia multis in urbibus vel sanctuariis Graecis reperta sunt, ut puta
- Olympiae (longitudinis 192.28 m),
- Delphis (177.35 m),
- Athenis (184.30 m),
- Epidauri (181.30 m),
- Isthmiae, Nemeae, Messenae, Mileti et Sami.
Cum in Graecia et Asia Minore stadia etiam tempore Romano instituta sunt, in Italia parvi momenti erant, quod certamina Graeca ibi religione carebant et praeterea inhonesta habebantur. Tamen imperator Domitianus Romae stadium (hodiernam Aream Agonalam) aedificari iussit.
Apud Romanos multo maioris momenti erant amphitheatra, in quibus munera gladiatoria et venationes dabantur. Exemplar notissum est Amphitheatrum Flavium Romae. Ex amphitheatris Romanis stadium hodiernum profectum est.
Verbum stadii his diebus sensu ampliore adhibetur; stadia nominari possunt:
- Caespes gramineus (in pediludium vel teniludium)
- Arena (varia densitate; ut puta in teniludium vel follem valatilem litoralem ("Beach-Volleyball")
- Curriculum (in dromum) cinere vel plastico tectum
- Curriculum arena tectum in birotas automatarias
- Area in cursus equorum fossis (in salitionem equorum) aut lacu (in equitatum militarem, qui dicitur) instructa
- Opus saliendi in artem athleticam
- Opus iaciendi vel pellendi (in discos, malleos, iacula vel sphaeras iaciendas)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Stadia spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]