Antennariidae
Classis : Actinopterygii
Subclassis : Neopterygii
Infraclassis : Teleostei
Ordo : Lophiiformes
Subordo : Antennarioidei
Familia : Antennariidae
T. N. Gill, 1863
Antennariidae sunt familia piscium ordinis Lophiiformium, quae in paene omnibus orbis terrarum oceanis maribusque inveniuntur, Mari Mediterraneo primo inter aquis exclusis.
Antennariidae sunt parvae, breviformes, aliquando spinulis tectae, cum aliis appendicibus ad dissimulationem adiuvandam. Quae dissimulatio praedatoribus protegit, et sinit ut praedae facilius illiciantur. Multae species suos colores commutant ad circumiecta imitanda. Cutis aliquarum ab algis, hydrozois, aliisque organismis tegitur; quo facto, tarde moveri solent, tranquille latentes, praedam autem citissime ferientes.
Pauca antennariidarum reliqua inter fossilia inveniuntur, sed Antennarius monodi ex Miocaeno Algeriae et Eophryne barbuttii ex Eocaeno Italiae agnoscuntur.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Antennarius multiocellatur. Insula Boni Aeris
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Arnold, R. J.; Harcourt, R.; Pietsch, T. W. (2014). "A New Genus and Species of the Frogfish Family Antennariidae (Teleostei: Lophiiformes: Antennarioidei) from New South Wales, Australia, with a Diagnosis and Key to the Genera of the Histiophryninae". Copeia 2014 (3): 534–39.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antennariidae spectant. |
Vide Antennariidae in Victionario. |
Vide "Antennariidae" apud Vicispecies. |
- "Antennariidae." Tree of Life.
- "Frogfishes." Fishbase.
- De Antennariidis. Frogfish.ch.