Jump to content

Callicrates

E Vicipaedia
Wikidata Callicrates
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 470 a.C.n.; Athenae antiquae
Obitus: 420 a.C.n.; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae

Callicrates (Graece Καλλικράτης; natus circa annum 470 a.C.n.; mortuus anno 420 a.C.n.) fuit architectus Graeciae antiquae.

Ab anno 449 usque ad annum 425 Callicrates fuit inter fabros maximi momenti Athenis tempore Pericleo. Praeter Parthenon, quod una cum Ictino construxit, templum Victoriae in Acropoli sub annum 448 a.C.n. aedificavit. Etiam simile, sed paulo maius templum ad Ilissum fluvium situm construxisse fertur, quod templum Artemidis Agroterae fuisse putatur.

Ab eo Libellus Callicratis nomen trahit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art
  • De Callicrate in Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898)