Cultus imperatorius (Roma antiqua)
Cultus imperatorius apud Romanos antiquos fuit veneratio imperatorum Imperii Romani. Imperatoribus mortuis nec non vivis sacra oblata et imagines eorum adoratae sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Cultus imperatorius non solum apud Romanos, sed etiam apud alios populos antiquitatis invenitur. Initium cepit ab Alexandro Magno, qui, ut putabatur, ob res maximas ab eo gestas post mortem inter deos acceptus cultoribus deinde auxilio erat. Posthac alii duces post mortem divi dicti sunt, denique etiam benefactores vivi.
Romanis initio cultus imperatorius ignotus erat. A saeculo secundo a.C.n. autem populus in provinciis orientalibus et magistratus, qui provinciis praeerant, et populum Romanum et Deam Romam veneratus est.
Anno 217 a.C.n. cultus Genii Publici sive Genii Populi Romani publice acceptus est. Non erant aliae cultus imperatorii formae tempore rei publicae.
A Gaio Iulio Caesare res mutari coeperunt. Caesar, qui a dis electus et viribus singularibus praeditus fuisse credebatur, vivus maxime honoratus est, sed nondum divus dominus. Mortuus autem anno 42 a.C.n. divus dictus nomine Divus Iulius dis ascitus est.
Augusto sequentibusque imperatoribus veneratio imperatorum divorum in usum recepta est. Cum imperator mortuus ob beneficia divus dictus est (apotheosis), corpore cremato aquila liberata est, quae animam imperatoris in caelum ferret. Ascensus animae litteris publicis mandandus erat.
Senatus divum imperatoris mortui statum agnovit. Divus templo ac flaminibus propriis auctus est. Imperatores invidiosi post mortem senatus consulto damnationi memoriae traditi sunt. Imperatores vivi apotheosin adipisci nequibant, charisma eorum autem cultu genii Augusti colebatur. Imperatores erant summi iudices et pontifices maximi, qui leges novas ferre et ius certo ac definite interpretari potuerunt.
Imperatores Caligula (37-41), Nero (54-68), Domitianus (81-96) et Commodus (180-192), qui modo tyrannorum regnabant, reges hellenisticos sequentes iam vivi divinis honoribus coli voluerunt, mortui autem non iam culti sunt.
Discrimine tertii saeculi imperator Decius (249-251), ut imperium reconciliaret, antiquum cultum publicum restituit et cultum imperatorium amplificavit: In sua persona divinitatem apparere (epiphania) dilatum est. Aurelianus (270-275) officia orientalia introduxit et Solem invictum summum imperii deum fecit. Diocletianus (284-305) tetrarchiam imperatorum manifestationem deorum (ut puta Iovis) imperii haberi voluit.
In provinciis cultu imperatorio fides erga imperium Romanum demonstrabatur. Qui recusavit, ne sacrificaret, se e societate exclusit sibi crimen "odii generis" faciens. Iudaeis et Christianis homines ut deos colere ex fide monotheistica non licebat; Quod religio Iudaica a Romanis religio licita habebatur, Iudaei sacrificiis exempti erant. Christiani autem religionem "novam" sequentes pluries acerbis persecutionibus subiecti erant, imprimis Decio et Diocletiano imperatoribus.
Diocletiano mortuo Constantinus ab anno 312 religioni Christianae favebat et anno 313 Edictum Mediolanense promulgavit. Sperans religionem Christianam novum instrumentum ad imperium coercendum fore ecclesiae privilegia dedit et unitatem eius urgebat.
Postquam Theodosius I (379-395) omnes religiones praeter Christianam ilicitas esse declaravit, cultus imperatorius sublatus est. Tamen imperatorum vis in religionem usque ad Aevum Novum permanebat. Rex divinus in "Dei gratia regem" mutatus est. Officia aulica erant eadem, quae etiam papae imitabantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hubert Cancik (Ed.): Die Praxis der Herrscherverehrung in Rom und seinen Provinzen. Mohr Siebeck, Tubingae 2003, ISBN 3-16-147895-9
- Manfred Clauss: Kaiser und Gott. Herrscherkult im römischen Reich. Saur, Monaci 1999, ISBN 3-598-77444-3
- Wilhelm Drexler: Kaiserkultus. In: Wilhelm Heinrich Roscher (Ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Band 2,1, Leipzig 1894, Sp. 901–919 (in interrete).
- Duncan Fishwick: The imperial cult in the Latin west. Studies in the ruler cult of the western provinces of the Roman Empire. 3 Vol. (in 7 tom.). Brill, Lugduni Batavorum 1987–2004, ISBN 90-04-07179-2
- Ittai Gradel: Emperor worship and Roman religion. Clarendon Press, Oxoniae 2002, ISBN 0-19-815275-2
- Simon R. F. Price: Rituals and power. The Roman imperial cult in Asia Minor. Cambridge University Press, Cantabrigiae 1984, ISBN 0-521-31268-X