Jump to content

De principe

E Vicipaedia
Editio Latina De principe a Sylvestro Telio anno 1560 curata.
Frons primae editionis Italianae anno 1532 divulgatae.

De principe (Italiane Il principe) est liber de philosophia politica, quem Nicolaus Machiavelli anno 1513 exeunte conficere coepit et festinanter conscripsit. De principe ex viginti sex constat capitulis, quibus praecedit epistula dedicatoria Laurentio Petri filio Medici, Laurentii Magnifici nepoti, inscripta.

De titulo libri

[recensere | fontem recensere]

Nullum possidemus exemplar manuscripti quod Machiavelli ipse suo stilo exarasset. Ex testimoniis quidem patet textum, postquam Machiavelli anno 1515 scribendo destitit, variis exemplaribus ab amicis lectum esse. Quae manuscripta, ex quibus nonnulla possidemus, titulo Italiano carebant. In litteris ad Franciscum Vettori amicum suum die 10 Decembris anno 1513 datis Machiavelli se operam dare dicit scribendo libello De principatibus. Anno 1532 tandem postumus divulgatus est Il principe inscriptus.

Editio Latina a Sylvestro Telio curata anno 1560 divulgata est De principe inscripta. Deterior editio Latina iam anno 1523 ab Augustino Nipho sub titulo De regnandi peritia divulgata est sine nomine veri auctoris, quasi de opere ipsius Niphi ageretur.

De causis operis

[recensere | fontem recensere]
Protome Nicolai Machiavelli in Palatii Veteris Aula Cancellariae (Sala della Cancelleria) posita.

Machiavelli quattuordecim annis (1498-1512) Florentiae urbi patriae legatus et magistratus strenue operam dederat continuo per Europam iter faciens, ut cum pontificibus ducibusque aliisque potentatoribus consilia agitaret. Vitam politicam renascentiae oculis viderat corporeque senserat. Anno 1512 Machiavelli re publica Florentina, cui fideliter sevierat, a gente Medicaea recuperata statim a magistratu demotus erat, captusque excruciatus urbe patria expulsus. Nec multum afuit, quin supplicio periret, nam postquam Leo X papa creatus anno 1513 veniam et oblivionem generalem dedit, etiam Machiavelli mortem effugit.

Molestissime ferebat, quod Florentia abesse cogebatur nec rei publicae interesse potuit: putrescere se in exsilio. Taedium vitae fugiens praesertim legendo et scribendo diem conterebat, interdum turdos agitans, interdum tessera tablissans. Ad Palatium Vetus, sedem regiminis Florentini — ubi hodie protome Machiavelli a Sancte Titi facta posita est — breve per terram iter erat, sed per impedimenta rumoris longissimum. Nam Machiavelli, quamquam sub fine vitae rursus in Palatio Vetere administratoria officia praestabat, numquam pristinum statum consecutus est.

Machiavelli philosophus non fuit, neque vero ratiocinator accuratus, nam De principe, liber raptim scriptus, tractatus proprie philosophicus non est. Attamen multas de vita politica perspicaces dicit sententias, quas insigni audacia et opinionum proprietate pronuntiat, sicut de natura potentiae sive de necessitudine ethicae et politicae.

Machiavelli, ut vulgus opinatur, crudelium facinorum suasor fuit, qui principes hortabatur, ut ethicis relictis deliberationibus ne importuna quidem subterfugerent consilia, quibus vim et potentiam sibi tutari possent. Quae opinio perquam falsa non est, nam homicidia fraudesque ac oppressiones saepe necessaria sunt, quibus imperium obtineri ac sustineri possit.

Machiavelli de hominibus nullas excelsas opiniones habuit: cum ingrati inconstantes mendaces sint, ac fugaces periculi avidique lucri, principem decet esse non bonum.[1] At "bonum" hic ad bonitatem sive virtutem Christianam non refertur. Apud Machiavelli enim virtus in agendi et iudicandi facultate intellectuque rei et temporis consistit. Apud Machiavelli virtus ad doctrinam consequentialismi accommodata est, nam toti civitati operam dare — quod finis est, qui rationem agendi iustificat — boni principis est.

Itaque boni — si enim bona respiciatur consecutio — principis est etiam in duram, si opus erit, violentiam decurrere, sed semel tantum ac quantum satis est ad rem restituendam. Quae agendi ratio, si moribus ethicae Christianae ponderetur, infestissima inhumanissimaque esse videatur. Nihilo minus Machiavelli mundum locum crudelem esse dixit, in quo principi, utrum malum an peius (neque utrum bonum an malum) fieri velit, eligere saepe necesse est. Quibus in locis miserabilibus praeferre minus malum maiori malo praestat, quamvis crudele per se et odiosum sit de his utrumlibet eligere. De actu accusabilis, excusabilis exitus causa. Hic de dilemmate classico agitur, quod manus sordidae dicitur, nam interdum homines in re publica versantes in locos incidunt, in quibus omnes optiones quam foedissimae sint.[2] Ea aetate crudelitates nequaquam rarae erant, at tanta audacia eiusmodi res tractare insolitum erat.

Machiavelli stilo audaci potentiam et imperium tractat: quomodo ad imperium veniatur, quomodo diutius imperetur — scilicet communi bono. Quas habeat difficultates ad regimen suum tenendum, nam, ut ita dicamus, inter murum et fossam versari oportet: et vulgo et nobilitati satisfaciendum est. Coniuratis qui rerum potiri cupiant, nihil nisi "timor et ira" sunt, cum principi vis et potentia rei publicae, leges, arma, foedera sint, ac saepe etiam aura populi. Si enim populus favet, paene nihil est cur timeat princeps. Sin autem populo odio est, male dormiet.

De libro opiniones

[recensere | fontem recensere]

Maior pars lectorum Principem, quod a "magistro mali" scriptus sit, reprehenderunt. Librum tanta audacia scriptum sane constat animos lectorum ethica religiosa imbutorum adeo perturbasse, ut profunditas argumenti ignorata esset. Saeculo XIX Hegelius et Fichtius cum paucis aliis nova ratione Principem intellexerunt.

Nemo non haesit circa ultimum caput XXVI quod "Adhortatio ad Italiam a barbaris liberandam" inscriptum est. Quae pars a ceteris viginti quinque capitibus quam maxime sensu et sermone differre videtur, nec, quo modo haec discrepantia intellegenda sit, inter investigatores convenit. Sunt qui Machiavelli hoc ultimo capite suum amorem patriae proferre et patefacere putent. Alii autem fallaciam sive iocum elaboratum suspicantur. Utique mira est tanta pietas post tantum frigus praecedentium capitum.

Machiavelli in ultimo capite interrogat, num consilia politica in primis viginti quinque capitibus proposita fieri possint; num adunandae Italiae adsint tempora. Cuinam tantum munus mandari possit? De viris magnis, qui (sicut Moyses et Cyrus et Theseus) novas civitates condere potuerunt, Machiavelli "virtutes", quae ad tantas res gestas necessariae sint, saepissime in desperatis temporibus apparere monet, dicitque Italiam in huiuscemodi angustiis versari: in servitutem redactam ut Iudaei in Aegypto, oppressam ut Persae sub Medis, dispersam ut Athenienses. Et negat has fortuitas tantum res esse: nam fieri posse, ut a Deo excogitatum sit consilium adventus novi principis, redemptoris.

Huiusmodi dicendi genus, si inpudicam et inreligiosam famam auctoris Florentini animadvertimus, novum intellectum praebere videtur: intercessionem manus Dei.[3] Fieri potest, ut Machiavelli gentem Medicaeam, familiam ex anno 1512 gubernatricem Florentiae, et quidem Laurentium Medicem (cui librum donaverat) a Deo electum redemptorem adunationis Italiae esse censeret — quamquam nomen Laurentii aliorumve Medicium nusquam in capite XXVI appellari concedendum est.

Sunt, qui dicant — contra maiorem partem investigatorum, qui putant caput XVI alienum esse a ceteris — "Adhortationem" lumen Principis esse.[4] Utile esse videtur caput VI cum capite XVI consociari, nam in illo Machiavelli prophetas "inarmatos" (sicut Savonarolam) ab "armatis" (Cyro Theseoque et Moyse, qui fortiter sollerterque egerunt) distinguit. In his omnibus de forti agebatur duce, qui populum infirmum in unum redigere potuit. Quae exempla boni regiminis in capite VI data ad caput XVI pertinere videntur.[5] Forsitan Machiavelli De principe librum novo Moysi, viro adunatori Italiae, scripserit.[6] Macchiavelli Deum dicit tempus dedisse occasionemque redimendae Italiae.

Editiones selectae

[recensere | fontem recensere]
Titulus primae editionis Latinae (sine nomine Machiavelli) anno 1523 divulgatae
  1. De principe, cap. 17.
  2. Cf. Shugarman 2000.
  3. Vatter 2000; Viroli 2006.
  4. Viroli 2014; Nederman 2014.
  5. Viroli 2014.
  6. Viroli 2014: 53.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Benner, Erica (2009) Machiavelli’s Ethics. Princeton University Press.
  • Capponi, Niccolò (2010) An Unlikely Prince: The Life and Times of Machiavelli. Da Capo Press.
  • Dietz, Mary G. (1986) Trapping the Prince: Machiavelli and the Politics of Deception, American Political Science Review 80(3): 777–799.
  • Garrard, Graeme (2013) Niccolò Machiavelli (1469-1527). Philosophy Now 97.
  • McIntosh, Donald (1984) The Modernity of Machiavelli. Political Theory 12(2): 184-203.
  • Nederman, Cary J. (2009) Machiavelli: A Beginner’s Guide. Oneworld.
  • Nederman, Cary J. (2014) De libro Viroli 2014 iudicium. Notre Dame Philosophical Reviews
  • Scott, John T. (2016) The Routledge Guidebook to Machiavelli’s The Prince. Routledge.
  • Shugarman, David P. (2000) The work of dirty hands. Political Review, 28 Aprilis.
  • Vatter, Miguel E. (2000) Between Form and Event: Machiavelli's Theory of Political Freedom. Springer.
  • Viroli, Maurizio (2006) Dio di Machiavelli e il problema morale dell'Italia. Laterza.
  • Viroli, Maurizio (2014) Redeeming the Prince: The Meaning of Machiavelli's Masterpiece. Princeton University Press.
  • Williams, Bernard (1985) Ethics and the Limits of Philosophy. Harvard University Press.