Disputatio:Mythologia Romana
Appearance
Haec pagina mihi cum Religione Romana contribuenda sive cum deleta erit illuc redirectio facienda esse videtur.--Utilo (disputatio) 14:31, 28 Februarii 2015 (UTC)
- Sed nonne sunt notiones mythologiae (e.g., fr:Mythologie romaine) et religionis (e.g., fr:Religion de la Rome antique) res dissimiles? IacobusAmor (disputatio) 15:28, 28 Februarii 2015 (UTC)
- Recte dicis, sed 1) religio mihi notio amplior esse videtur et 2) commentatio Religio Romana (ut nunc est) utramque rem (quamvis modo deficiente) comprehendit.--Utilo (disputatio) 16:46, 28 Februarii 2015 (UTC)
- Mihi iterum de duabus commentationibus et de dubitatione Iacobi deliberanti nunc melius videtur utramque commentationem retinere. Neccesse autem est aliquem claram distinctionem inter ea, quae quaeque commentatio tractat, facere.--Utilo (disputatio) 10:38, 1 Martii 2015 (UTC)