Asta Nielsen
Obitus: 25 Maii 1972; Frederiksberg
Patria: Dania
Nomen nativum: Asta Sofie Amalie Nielsen
Familia
Memoria
Asta Nielsen (nata Hafniae die 11 Septembris; mortuus Fredericoburgi die 25 Maii 1972) fuit actrix Danica pellicularum mutarum. Inter suos numerabatur Ioachim Ringelnatz scriptor.
Auxilium incolarum iudaicarum Germania nazistica ineunte
[recensere | fontem recensere]Bello Mundano II ineunte, Asta Nielsen pecuninas? suas Danico Alano O. Hagedorff Germaniae habens, qui incolarum iudaicarum auxiliator erat. Hagedorff copiam fasciculorum in castra carceralia Theresienstadt misit, ut ab Vigilibus Secretis Civitatis (GeStaPo) premebatur. Eo modo scriptori Victorio Klemperer nummi oblati sunt.[1]
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]Afgrunden (1910, praecipitia)
[recensere | fontem recensere]Pellicula tragoedia amatorium lapis miliarius historiae cinematographicae aestimatur. "Praecipitia" relationes inter tres homines, duo viros, unam feminam, quae ad mortem viri unius culminat, describit. Scaenae saltatoriae causa ea pellicula muta censura cinematographica nonnullarum civitatum prohibebatur.
Der fremde Vogel (1911, avis aliena)
[recensere | fontem recensere]Pellicula tragoedia amatorium describit: Conventiones sociales rigidae ad mortem personae primae ducunt. Censura cinematographica pelliculam adulescentium, scaenae causa, quo Asta Nielsen udones et calceus detraxit, prohibuit.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Asta Nielsen
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ V, Klemperer (2001), Die Tagebücher 1933–1945. I Will Bear Witness 1942–1945: A Diary of the Nazi Years. Modern Library. ISBN 978-3-89853-550-2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Astam Nielsen spectant. |
- FemBiography
- De Asta Nielsen in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Photographiae et Litterae de Asta Nielsen
- Scaena saltatoria cum A. Nielsen (anno 1910), pars pelliculae mutae praecipitia